- BOCCHORIS
- BOCCHORISinter partiarios Aegypti Regulos, post Thebanorum Regum collapsam in Asia potentiam, non minus ob prudentiam, quam Necepsos, ob caelestem scientiam, memorandus: Thnephachthos successit patri, Thebanus Plutarcho, Africano Saita.Corpore quidem debilis, sed animô praestantissimus, legissator erat prudens et sollers, τȏὐ Σοφοῦ cognomen meritus. Fertur τὰ περὶ τοὺς Βασιλεῖς πάντα, Constituta de regio munere, καὶ τὰ περὶ τῶ Συμβολαίων, et de Contractuum modo, praescripsisse: cuiusmodi legum aliquot narrat Diodor. Sic. l. 1. Ceterum Iustitia eius non minus, at Prudentia, tamquam divina honotabatur. Plut. περὶ δυσωκίας, Bocchoridi Aegyptio, qui naturâ asper erat, aspidem ab iside missam ferunt, quae capiti superne circumvoluta obumbvaret, ut iudicarct iuste; Et Aelianus, δίκαιός τε εν ταῖς κρίσεσιν ἐδόκει καὶ πρὸς τὸ θεῖον την` ψοχην` κεκαμημεν´ος, existimabatur iustus in iudiciis, et purô in Deum animô. Moribus tamen fuisse avarissimum, Diodorus d. l. et Aegyptiis exosum, quod taurum ferum Mnevîdi immisisset, quem tamen meveîs interemerit, idem Aelianus, tradunt, Ammal. l. 11. c. 11. Ad eundem Manasses refert id, de puerorum racito per capras lactatu, quod de Psammeticho Herodotus l. 2. c. 22. natrat, Histor. p. 187. Gr. Postquam vero optimus hic Rex praefuisset annos 6. iuxta Africanum, a Sabacone Aethiope, qui irruptione in Aegyptum factâ, Nechum Saitam interemit, Anysim in palustria pepulit, coeterosque Aegypti Regulos oppressit, captus et vivus exustus est, ut idem, nec non Eusebius et Syncellus tradunt, meliori fatô dignissimus. Vide de eo plura apud Ioh. Marschamum Canone Chron. Sec. XVI. nec non hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.